Saturday, November 29, 2008

Prima schola 12im tonorum
















intervalla in tenori, secundum octavam ambiti
12, 23, 34, 4!5!, 56, 67, 7!8
87 6 5 4 3 2 1
2, 54, 2 4, 1! -, 4 1, 2 2, - d-d
3, 3 4, 1! -, 4 1, 2 1, 1! e-e
3, 3 4, 1! 1!, 3 1, 2 1, 1! f-f
4, 2 5, - 1!, 3 2, 1 2, - g-g
4, 2 5, - 1!, 3 2, 1 2, - a-a
3, 3 4, 1! 1!, 3 1, 2 1, 1! h-h
3, 3 4, 1! -, 4 1, 2 1, 1! c-c








Intra tenorem et supraneum:





  • perfecta consonantia non vadent in parallelis eiusdem intervalli diversi toni (ut 1-1, 5maior-5maior, 8-8, 12maior-12maior) , adde et eorumdem tonorum sed diversarum octavarum (1-8, 8-1, 5maior - 12maior, 12maior - 5maior);


  • imperfecta consonantia inderdum vadent in parallelis eiusdem intervalli diversi toni (ut 3-3, 6-6, 10-10 - sed saepe non sunt idem intervallum, quia 3maior et 3minor et c se invicem sequuntur) sicut et imperfectum dissonante 4minor-4minor;


  • a perfectis consonantibus progreditur omnibus modis nisi eis quos supra interdictos habes;


  • ad perfecta consonantia pervenitur



    • a perfecto consonanti alterius speciei, praesertim motu contrario (ut 1-5maior, 5maior-1, 5maior-8, 8-5maior, 8-12maior, 12maior-8)


    • vel ab imperfecto consonanti, et motu contrario, et semiparalleli (ut 3(minor)-1, 3(maior)-5maior, 6(minor)-5maior, 6(maior)-8, 10(minor)-8, 10(maior)-12maior.)


    • vel, in speciebus non primis, a dissonantia, sive perfectis sive imperfectis.


  • imperfecta et perfecta dissonantia in prima specie vitantur, id est quando tonus ad tonum, punctum contra punctum ponitur


  • imperfectum dissonante 4minor, vel et perfectum dissonante 4maior ponuntur et in prima specie, si subponitur consonante quid, ut 5maior sub 4minorem vel 3 vel 10 sub 4minorem vel maiorem


  • imperfecta dissonantia alias ponuntur in speciebus 2is, 3is, 4is et 5is secundum regulas quuiuscumque speciei.



    • In secunda specie - duo toni ad unum - primus tonus sequitur regulas primae speciei, secundus autem potest et esse dissonans, cadens vel subens inter duo consonantia gradatim;


    • in tertia specie, secundus vel quartus tonus potest et subire et post cadere gradatim ad consonantem, et si sunt consonantes secundus et quartus, tertius potest ascendere vel descendere gradatim inter eos;


    • in quarta specie duo toni ponuntur ad unum, sed primus syncopatus est a secundo prioris et secundus syncopatur ad primum insequentis, non potest dissonanter incipere quis tonus, et si dissonanter finitur ab eo gradatim proceditur ultra, e. g. a septima superiori proceditur ad sextam, a septima inferiori ad octavam, a quarta superiori ad tertiam, a quarta inferiori ad quintam, a secunda superiori ad unisonum vel primam, a secunda inferiori ad tertiam.


    • In quinta sive florida specia, rhytmice variantur species, adde et quod duo minusculi toni dissonantes ascendere vel descendere possint inter consonantia sed solum gradatim.







per chitarristas: